1 Samuel 7

RAB. Collis animae humilium, unde: etc., id est montes majores animae colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: II Cor. 3.. erat, quando septimo anno regni Saul allata est in castra de Cariathiarim. RAB. Non ita intelligendum est, etc., usque ad quia nulla societas lucis ad tenebras. . Civitas est in tribu Juda juxta Cariathiarim. RAB. Speculatio, vel contemplatio, etc., usque ad et ad amorem patriae coelestis intentos esse perspexerit. etc. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idololatriam. . Agnus oblatus pro populo Dei victoriam praestat, et per passionem Christi daemonibus superatis, pax data est fidelibus. RAB. Innocentem vitam igne charitatis accensam. RAB. Cum per praedicatores Evangelii Dominus intonat, spiritales hostes in fugam convertuntur coram Israel, id est populo Dei, et persequuntur eos usque in domum agnitionis: usquequo, scilicet omnis error expurgetur, et Deus vere cognoscatur. . ID. Domus agnitionis, vel domus agni. Alia editio: vel Haec est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno coelorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter haec, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii praedicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra daemones adjuvat dimicantes. Quia qui hos terminos transcendunt, ut haeretici, auxilium Dei non merentur. . Christus est nostra pax, qui fecit utraque unum, per quem facti sunt prope qui erant longe. . Civitas est ubi Josue populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna, Israel usus est panibus triticeis, ubi et lapides sunt translati de alveo Jordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit. Haec cecidit in sortem Judae: et usque hodie ostenditur locus in secundo a Jericho milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala, et Masphath judicavit Israel, et revertens in Ramatha in domum suam judicavit ibi Israel; et aedificavit ibi altare Domino, exemplum tribuens judicium esse faciendum in domo Dei, non indiscrete vel malivola mente, sed secundum quod Scriptura revelaverit, et intentione bona et amore fraterno, et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est, ad interna pectoris, ut vacemus contemplationi, et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus. etc. Lex praecepit, non aedificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.
Copyright information for VulgGlossa